Bolla Hebraeorum gens

Iudaeorum expulsio ab omnibus locis dominii S. R. E. eiusque subditorum, praeterquam ab Urbe Roma, & Civitate Anconae.

De materia Iudaeorum notavi sup. ad const. 3. Paul. IV. Cum nimis.

Ecco un altra Bolla infame emanata da Papa Pio V

Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Hebraeorum gens sola quondam a Domino electa, quae divinis eloquiis infusa, coelestium mysteriorum particeps esset, quantum caeteris omnibus gratia & dignitate excelluit, tantum postea incredulitatis suae merito, contempta & neglecta in preceps meruit deturbari, quod adveniente temporis plenitudine perfida & ingrata suum Redemptorem indigna morte peremptum impie reprobarit. Amisso namque sacerdotio, legis auctoritate adempta, propriis disiecta sedibus, quas tamquam lac & mel fluentes, clementissimus & benignissimus Deus iam inde a prima ipsius gentis origine illi praeparaverat, terrarum Orbem tot iam saeculis pererrans, invisa, probtis contumeliisque omnibus abjecta, foedas, & infames quasque artes, quibus famem tolerare possit, haud secus quam vilissima mancipia, cogitur attrectare. Sed Christiana pietas hunc ineluctabilem casum in primis commiserans, illam humanius satis apud se passa est diversari, ut scilicet crebro illius intuitu passionis Dominicae memoria fidelium oculis frequentius obversetur, simulque ea exemplis, doctrina, monitis, ad conversionem & salutem, quae reliquiis Israel, Prophetae oraculo futura est, amplius invitetur, a qua, si Christianorum sedibus explosa, ad eas gentes quae Christum non norunt diverteret, magis magisque aliena reddetur. Verumtamen illorum impietas pessimis omnibus artibus instructa, usque eo processit, ut iam pro communi nostrorum salute expediat tanti morbi vim celeri remedio prohibere. Nam ut tam multa usurarum genera omittamus, quibus Hebraei egentium Christianorum substantiam usquequaque exinaniverunt, perspicuum satis putamus eos, furum & latronum receptores, atque participes, qui quasque res ab iis subreptas, & interversas, non modo profanas, sed etiam divino cultui servientes ne internoscantur, aut ad tempus supprimere, aut alio transferre, aut omnino transformare conantur, plerique etiam specie tractandae rei proprio exercitio convenientis, honestarum mulierum domos ambientes, multas turpissimis lenocinii praecipitant, quodque omnium perniciosissimum est, sortilegiis, incantationibus, magicisque superstitionibus & maleficiis dediti, quam plurimos incautos atque infirmos Satanae praestigiis inducunt, qui credant eventura prenunciari, furta, thesauros, res abditas revelari, multaque paeterea cognosci posse, quorum ne investigandi quidem facultas ulli omnino mortalium est permissa. Postremo cognitum satis, & exploratum habemus, quam indigne Christi nomen haec perversa progenies ferat, quam infesta omnibus sit, qui hoc nomine censentur, quibus denique dolis illorum vitae insidietur. His aliisque gravissimis rebus adducti & augescentium quotidie ad Civitatum nostrarum perniciem scelerum gravitate permoti, cogitantes paeterea supradictam gentem praeter mediocres ex oriente commeatus nulli Reipublicae nostrae usui esse, nostris vero populis, qui praesertim a nobis aliquanto remotiores sunt, conducibilius fore illius nomen, flagitia, miserias aliunde ad se relatas audire, quam ullo charitatis stimulo eam in suo deinceps sinu ut ante hac confovere.

§.1. Auctoritate praesentium praecipimus, ut omnes & singuli utriusque sexus Hebraei in omni ditione nostra temporali, & sub ea consistentium Civitatum, Terrarum, & locorum Dominicellorum, Baronum, aliorumque dominorum temporalium, etiam merum & mixtum imperium, ac vitae necisque potestatem, et quamqumque aliam jurisdictionem atque exemptionem habentium, de ipsis omnino finibus intra trium mensium spatium postquam praesentes literae hic fuerint publicatae, omnino excedant.

§.2. Quibus praeteritis quicumque, sive incolae, sive peregrini, sive praesentes, sive futuri, in quacumque dictae ditionis Civitate, Terra, vel loco, etiam Dominicellorum, Baronum, Dominorum, & aliorum exemptorum praedictorum quandocumque inventi fuerint, rebus omnibus spolientur, & Fisci juribus applicentur, mancipia Rom. Ecclesiae fiant, & in perpetuam servitutem asserantur dictaque Ecclesia illud idem ius in eos quod caeteri Domini in servos, & mancipia, sibi debeat vendicare. Urbe Roma & Ancona dumtaxat exceptis, ubi eos solos Hebraeos, qui nunc eas habitant, ad praedictam memoriam amplius excitandam, persequendasque cum orientalibus negotiationes, mutuosque commeatus, cum eisdem permittimus tolerandos; cum eo tamen, ut nostras, & praedecessorum nostrorum, aliasque canonicas de eis constitutiones studeant observare; sin minus, in poenas omnes que dictis constitutionibus continentur, quasque in hoc innovamus, eo ipso incidant. Futurum enim speramus, eos qui praesertim nostro, & huius Sedis conspectui proximi sunt, noxae metu a maleficiis temperaturos, & interdum aliquos, uti antehac nostro quoque hortatu satis multis contigit, lumen veritatis cum gaudio agnituros. Sed neutri ad alteros, nec in alium dictae ditionis locum ullo tempore demigrent, nec proficiscantur, neque quempiam ex proscriptis ad se recipiant, si servitutis iugum, & supplicia voluerint evitare. Iubemus igitur omnium Provinciarum, Civitatum & locorum dictae ditionis Legatos, Gubernatores, Praesidentes, Praetores, & Magistratus, ac etiam locorum Ordinarios, necnon Domicellos, Barones, Dominos, & exemptos supradictos, ac quoscumque alios ad quos id pertinet, ut quisque pro se, nulla alia a nobis expectata iussione, aut mentis declaratione, omnia praedicta quamprimum exequantur, & caveant diligenter ne ulli posthac Hebraei ad ipsas Provincias, Civitates, & loca etiam Domicellorum, Baronum, & aliorum praedictorum ex quacumque causa amplius accedant. Quicumque vero, etiam de iis qui Romae & Anconae nunc sunt, excurso trimestri proximo inventi in quacumque dictae ditionis parte, etiam quae dominij temporaliter eorumdem Domicellorum, Baronum, Dominorum, & exemptorum sit, statim Ecclesiae praedictae mancipati in servitutem perpetuam coniiciantur, quorum etiam cervicibus graviores poenas impendere significamus, ut caeteri eorum exemplo discant quanti fuerit hanc nostram prohibitionem temere neglexisse.

§.3. Non obstantibus praedictis, ac constitutionibus & ordinationibus Apost. legibus communibus & municipalibus, Provinciarum, Civitatum, & locorum praedictorum, necnon Cam. Apost. iuramento, confirmatione Apost. vel quavis firmitate alia roboratis, statutis & consuetudinibus, & conventionibus cum Hebraeorum praedictorum universitate, etiam sub fide publica, pactis, privilegiis quoque, indultis, exemptionibus, & literis Apost. illis omnibus, ac etiam praedictis Domicellis, Baronibus, & Dominis, ipsorumque Civitatibus, terris, locis, & populis, per quoscumque Rom. Pont. praedecessores nostros, ac nos & Sedem praedictam, etiam Motu proprio, & ex certa scientia, deque Apost. postestatis plenitudine, ac alias quomodocumque, & sub quibuscumque tenoribus & formis, & ex quibusvis causis, etiam onerosis, ac cum restitutionibus, praeservationibus, derogatoriarum derogatoriis, aliisque fortioribus, efficacissimis & insolitis clausolis, necnon irritantibus & aliis decretis, in genere & in specie quotiescumque concessis, confirmatis, & saepius iteraris vicibus innovates. Quae omnia & singola, etiam si de eis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa & individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausolas generales mentio, seu quaevis alia expressio habenda foret; tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus pro espressi habentes, quatenus praedicta impedire vel differre, aut alias illis obesse possent, harum serie de simili potestatis plenitudine, specialiter & expresse revocamus & abolemus, visibusque & effectu prorsus carere, ac quicquid secus per quoscumque scienter vel ignoranter attentari, contigerit, irritum & inane decernimus; caeretisque contrariis quibuscumque.

§.4. Volumus autem ut praesentium exempla, etiam impressa edantur, eaque Norarij publici manu, & cuiuscumque Curiae Ecclesiasticae, aut Prelati sigillo obsignata, eamdem illam prorsus fidem ubique locorum faciant, quam ipsae praesentes facerent, si essent exhibitae vel ostentae.

§.5. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, praecepti, innovationis, iussionis significationis, revocationis, abolitionis, decreti, & voluntatis infringere, vel ei a usu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac BB. Petri & Pauli Apostolorum eius senoverit incursurum.

Dat. Romae apud S. Petrum, Anno Incarnat. D. 1569. 4. Kal. Martij, Pont. nostri anno 4.

 ESCAPE='HTML'